HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XXXI: De tribus sectis Judaeorum

#Exod. III

Erant autem tunc in Judaea tres sectae Judaeorum, a communi reliquorum vita et opinione distantes, Pharisaei, Sadducaei, Essaei. Pharisaei cultu austero, et victu perparco utebantur, traditiones suas statuentes, quibus traditiones Moysi determinabant, pittacia chartarum in fronte gerebant, et in sinistro brachio circumligata, quibus Decalogus inscriptus erat, quia dixerat Dominus: Hoc habebis quasi appensum ante oculos tuos, et in manu tua, et haec dicebantur phylacteria a phylassein, quod est servare, et thorath quod legem sonat. Isti etiam majores fimbrias aliis ferentes spinas alligabant, quibus puncti in deambulando memores mandatorum Dei fierent. Hi universa Deo deputabant, et Marmeno, id est fato. Agere quidam quae jussa sunt, vel negligere, in arbitrio hominum plurimum esse dicebant, tamen in singulis adjuvare Marmenem, quam etiam ex motibus superiorum fieri putabant. Praepositis suis et majoribus natu nunquam contrarium respondebant, judicium Dei esse futurum dicentes, omnem animam incorruptam esse, solas bonorum animas in alia transire corpora, usque ad resurrectionem et judicium; malorum autem aeternis retrudi carceribus. Et quia a communi hominum habitu divisi, ideo Pharisaei dicebantur. Sadducaei Marmenem negant, Deum inspectorem omnium esse dicentes, in arbitrio hominum situm esse ut bonum malumve gerant. Animarum generaliter, vel supplicia negabant, vel honores. Nam et resurrectionem mortuorum futuram negabant, animas mori cum corporibus putantes, nec angelos esse dicebant. Solos quinque libros Moysi recipiebant, et his contenti erant. Hi severi nimis erant, nec etiam inter se sociales. Ob quam severitatem Sadducaeos, id est justos se nominabant. Essaei fere omnibus monasticam agebant vitam, nuptias fastidientes, non quia conjugia et hominum successionem perimendam censerent, sed cavendam intemperantiam feminarum, nullam earum fidem viro servare putantes. Habebant omnia communia, probro oleum ducentes, squalorem decus putabant, dummodo in veste candida semper essent. Nulla eis certa civitas, sed in singulis domicilia habebant, ante solis ortum nihil profanum loquentes, solem ubi oriebatur orantes, post usque ad quintam horam operantes, loti corpore aquis, simul et cum silentio edebant, juramentum habebant pro perjurio. Sectae suae neminem adhibentes, nisi sub anni probatione. Receptum autem secum, post annum, duobus aliis annis mores ejus probabant, deprehensum in peccatis a se pellebant, ut herbas more pecorum decerpens, usque ad obitum poeniteret. Cum enim decem simul sederent, nullus, novem invitis, locutus est, spuere in medium, vel in dexteram partem sui vitantes. Adeo Sabbatum observabant, quod nec ea die alvum purgabant. Dolabrum ferebant ligneum, quo in loco secretissimo fodiebant terram ad alvum purgandam, demissa veste se diligenter contegentes ne splendori diurno [al. divino] facerent injuriam: ob id etiam statim foveam reimplentes. Vivebant quam longissime ob victus simplicitatem, mortem pro justitia immortalitate judicabant meliorem, animas vero omnes a principio creatas, pro temporibus incorporari. Bonas exutas corporibus ultra Oceanum degere, ubi sit reposita eis perfruitio ad Orientem, malis procellosa, et hibernia loca delegantes. Erant in eis qui futura praedicerent. Quidam conjugibus, sed moderate utebantur: nam si homines abstinendum arbitrarentur, vel arctarentur a conjugio, humanum genus deficeret.